Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 233
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/233/ EXERCITATIO XXXIV

Alexandri, Themistii et Averrois nec non Cardani opinionem

adducit atque rationes.

 

Peripatetici Philosophi de divina providentia

quid senserint, ex uno Averroë

colligere abunde licet. Siquidem ille Dei

providentiam circa haec inferiora agnovit,

ut decem in locis suorum commentariorum

adnotavi. In prooemio Physicorum vult idem esse

primam formam, primum agens, primum finem,

quod repetit [in] 2. Physicorum, comm. 73, et [in] 12. Metaphysicorum,

comm. 8. In 2. De generatione, comm. 51, circa finem,

sic scribit: «Ponit enim Aristoteles formas agentes,

quamvis esse earum apud ipsum sit aliud ab esse

earum apud Platonem. Differt quidem a Platone in

modo essendi tantum et in modo actionis tantum,

non in esse earum simpliciter, neque in actione earum

simpliciter». Et in 12. Metaphysicorum, comm. 15.,

36. et 41, idem confirmat. In comm. 51. et 52.

eiusdem libri, apertissime docet Deo haec

inferiora curae esse.

Veruntamen lapsus est in errorem quia,

Alexandrum ac Themistium sectatus, censuit

Deum haec inferiora curare in universali

tantum, non in particulari. Ita habet [in] libro 12.

Metaphysicorum, comm. 37., et (in] libro De somno et vigilia.

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES